monumenta.ch > Plinius > sectio 205

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 205
{LXXX} peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo, quam ob rem minuitur cursorum laborantibus. et per vulnus etiam exempto vivere animalia tradunt. sunt qui putent adimi simul risum homini intemperantiamque eius constare lienis magnitudine. Asiae regio Scepsis appellatur, in qua minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem invecta remedia.